Ariovistus ad postulata Caesaris pauca respondit, de suis virtutibus multa praedicavit:  Transisse Rhenum sese non sua sponte, se rogatum et arcessitum a Gallis; non sine magna spe magnisque praemiis domum propinquosque reliquisse:  sedes habere in Gallia ab ipsis concessas, obsides ipsorum voluntate datos; stipdendium capere iure belli, quod victores victis imponere consuerint.  Non ses Gallis, sed Gallos sibi bellum intulisse:  omnes Galliae civitates ad se oppugnandum venisse ac contra se castra habuisse; eas omnes copias a se uno proelio pulsas ac superatas esse.  Si iterum experiri velint, se iterum paratum esse decertare; si pace uti velint, iniquum esse de stipendio recusare, quod sua voluntate ad id tempus pependerint.  Amicitiam populi Romani sibi ornamento et praesidio, non detrimento esse oportere, idque se ea spe petisse.  Si per populum Romanum stipendium remittatur et dediticii subtrahantur, non minus libenter sese recusaturum populi Romani amicitiam, quam appetierit.  Quod multitudinem Germanorum in Galliam traducat, id se sui muniendi, non Galliae impugnandae causa facere:  eius rei testimonium esse, quod nisi rogatus non venerit et quod bellum non intulerit, sed defenderit.  Se prius in Galliam venisse quam populum Romanum.  Numquam ante hoc tempus exercitum populi Romani Galliae proviciae finibus egressum.  Quid sibi vellet, cur in suas possessiones veniret?  Proviciam suam hanc esse Galliam, sicut illam nostram.  Ut ipsi concedi non oporteret, si in nostros fines impetum faceret, sic item nos esse iniquos quod in suo iure se interpellaremus.  Quod fratres Aeduos appellatos diceret, non se tam barbarum neque tam imperitum esse rerum, ut non sciret neque bello Allobrogum proximo Aeduos Romanis auxilium tulisse neque ipsos in his contentionibus, quas Aedui secum et cum Sequanis habuissent, auxilio populi Romani usos esse.  Debere se suspicari simulata Caesarem amicitia quod exercitum in Gallia habeat, sui opprimendi causa haber.  Qui nisi decedat atque exercitum deducat ex his regionibus, seese illum non prop amico, sed hoste habiturum.  Quod si eum interfecerit, multis sese nobilibus principibusque populi Romani gratum esse facturum:  id se ab ipsis per eorum nuntios compertum habere, quorum omnium gratiam atque amicitiam eius morte redimere posset.  Quod si dicessisset et liberam possessionem Galliae sibi tradidisset, magno se illum praemio remuneraturum et quaecumque bella geri vellet sine ullo eius et periculo confecturum.

<< Previous | Next >>